- MIMATUM
- MIMATUMseu Mimate, antiquis Anderitum, Gabalorum caput, in Occitania, versus Cemenos montes et fontes Oldae fluvii in colle. 10. leuc. a Floriopoli in Eurum, uti ab Anicio in Africum, 14. a Ruthenis. Gall. Mende. Baudr. Moreriourbs Episcopalis est, crevitque ex ruinis Gabali, seu Anderedi, capitis Gabalorum, destriucti saeculô 13. a Barbaris, Episcopô Privatô occisô. Hinc ergo Mimatum, quod prius burgus solum parvae notae erat, sedes Praesulis et caput provinciae factum est. Situm eius in valle, quam undique montes cingunt, versibus his vetus quidam Poeta expressit.Tum terram Gabalûm satis nivosam,Et quantum indigenae volunt potari,Sublimem in puteo videbis urbem.Praeteritô saeculô capta est bellô civili. Episcopus Comes est ditionis, ex concessione Philippi Pulchri, A. C. 1306. facta, habebatque olim ius feriendae monetae. Vide Ptol. l. 2. c. 7. Strab. l. 4. Plin. l. 11. c. 42. Duchesnium Antiq. des villes Sammarth. Gall. Christ. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.